CHRYSITES Lapis

CHRYSITES Lapis
CHRYSITES Lapis
Geaece χρυσίτης, proprie dictus est Graecis, quô probatur aurum. Hesychius, χρυσῖτις λίθος ἡ λεγομένη βάσανος, ἡ Λυδία. Chrysites lapis, qui aliter Lydius dictus est.
A' Lydia scil. patria, in qua cum magnes quoque reperiatur, hinc natus error illorum, qui ἀνδροδάμαντα, inter Magnetum genera, repositum quibusdam, eundem cum Χρυσίτῃ fecerunt. Alias λίθον χρυσῖτιν vocat Agathar chides et Diondorus, de metallis Aethiopicis loquentes, lapidem auri venâ micantem: cuiusmodi lapis sive marmor auri venis nitens caedibatur, caementa in mortariis lapideis pilô pinsebantur, donec in frusta comminuerentur magnitudinem ervi aequantia; ea deinde frusta in molam mittebantur, ibique molebantur, adeo ut farina redderetur. Inde aurum secernebatur, lavabatur, coquebatur, etc. Saepe autem in eodem lapide κέντρα occurrebant, vel micae auri purissimi, quae seligebantur, neque cum reliquo pulvere coquebantur, uti diximus inter ea. quae de Auro supra. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 1075. et 1103.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”